The Sisters of Aquinas sing the beautiful music of the sequence for Corpus Christi. Gregorian Chant of Lauda Sion. Composed by St. Thomas Aquinas for the Mass of the feast. Lauda Sion Salvatórem Lauda ducem et pastórem In hymnis et cánticis. Quantum potes, tantum aude: Quia major omni laude, Nec laudáre súfficis. Laudis thema speciális, Panis vivus et vitális, Hódie propónitur. Quem in sacræ mensa cœnæ, Turbæ fratrum duodénæ Datum non ambígitur. Sit laus plena, sit sonóra, Sit jucúnda, sit decóra Mentis jubilátio. Dies enim solémnis ágitur, In qua mensæ prima recólitur Hujus institútio. In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novæ legis, Phase vetus términat. Vetustátem nóvitas, Umbram fugat véritas, Noctem lux elíminat. Quod in cœna Christus gessit, Faciéndum hoc expréssit In sui memóriam. Docti sacris institútis, Panem, vinum, in salútis Consecrámus hóstiam. Dogma datur Christiánis, Quod in carnem transit panis, Et vinum in sánguinem.
Hide player controls
Hide resume playing