Myvideo

Guest

Login

Августин. О музыке 6 (50)

Uploaded By: Myvideo
1 view
0
0 votes
0

(28.) Quaerit ergo ratio et carnalem animae delectationem, quae iudiciales partes sibi uindicabat, interrogat, cum eam in spatiorum temporalium numeris aequalitas mulceat, utrum duae syllabae breues, quascumque audierit, uere sint aequales, an fieri possit, ut una earum edatur productius, non usque ad longae sylla5 bae modum, sed infra quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam. Num negari potest fieri posse, cum haec delectatio ista non sentiat et inaequalibus uelut aequalibus gaudeat. Quo errore et inaequalitate quid turpius? Ex quo admonemur ab his auertere gaudium, quae imitantur aequalitatem; et utrum impleant, non comprehendere possumus, immo quod non impleant, fortasse comprehendimus, et tamen, in quantum imitantur, pulchra esse in genere suo et in 10 ordine suo negare non possumus.

Share with your friends

Link:

Embed:

Video Size:

Custom size:

x

Add to Playlist:

Favorites
My Playlist
Watch Later