Instrumental : Lyrics : 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: 3 Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? 4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia
Hide player controls
Hide resume playing